HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XLIV: De Pentecoste

#Num. XXVIII

Pentecoste sonat quinquagesimus. Pentacon enim Graece quinquaginta Latine, Hebraice Asarta, vel Pentecoste. Ipsa quinquagena dierum, quibus completis, imminens ultima dies dicebatur festum Pentecostes, id est consecutivus quinquaginta dierum. Fiebat autem in memoriam datae legis quae quinquagesima die ab exitu de Aegypto data est. Eadem solemnitas dicebatur festum Hebdomadarum, quia supputatis, ut dictum est, septem Hebdomadibus, ab altera die Sabbati Azymorum, fiebat. Quod si volumus sequi Josephum, Sabbatum dicemus hic primam diem solemnem Azymorum. Dicebantur etiam festum primitivorum, quia tunc de novis frugibus offerebantur duo panes duorum assariorum, de alphica siccata facti, secundum Josephum, et fermentati, et ideo nil ex eis super altare ponebatur, et cum eis duae agnae in esum tantum sacerdotum; et nil ex eis in crastinum relinqui permittebatur. Erat et hoc festum septem dierum, et per singulos offerebantur caedem hostiae, quae etiam in Neomenia et diebus Azymorum cum libamentis suis. Tamen videtur velle Josephus tunc immolari vitulos tres, arietes duos agnos, quatuordecim.